

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 12: Versus 19
Date locum.Non praecipit ut vindicari nolint sancti a Deo, quod in Apocalypsi clamant sancti, non quidem propter exsaturandum odium, sed quia scriptum est:Laetabitur justus, cum viderit vindictam.Praecipit autem, ut ipsi se non vindicantes dent locum irae Dei qui dicit:Mihi vindictam, et ego retribuam.Si ergo vult bonus, ut Deus inimicum puniat, non est hoc reddere malum pro malo. Cum ergo homo justus et homo malus de inimicis suis a Deo velit vindicari, in quo discernuntur? Bonus magis cupit corrigi inimicum quam puniri, et cum Deus punit non delectatur de poena inimici, sed hoc ei placet quod et Domino, quia eum diligit, et Deus est quem sequitur in hoc:Qui pluit super justos et injustos[Prov. 25.]; et tamen etiam in hoc saeculo asperius pertinaces corripit et in fine damnabit, cui proinde reservanda est vindicta. Ille dat locum irae adversarii, qui permittit adversarium facere quod vult.